Latiniando

 

TEXTOS

 

Ahora puedes practicar todo lo que has aprendido en LATINIANDO. ¡Traduce este textos y verás cuánto has aprendido!

 

Caesar revocat legiones ab opere, iubet convenire omne equitatum, instruit aciem, enim volebat hostes defugere proelium contra opinionem militum, quod afferebat magnum detrimentum.

 

His rebus cognitis, milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. Equites ad Caesarem venerunt qui nuntiarent omnes naves afflictas esse.

 

Appio Claudio consule, Romani cum Poenis primum bellum gesserunt. Cum Carthaginienses et rex rex Syracusanus  Messanam, Siciliae urbem,  obsiderent. Appius Claudius ad Messanam liberandam missus est. Consul fretum traiecit, Poenus ex oppido expellit et Syracusanus regem vicit.

 

Expositis militibus, naves eodem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed naves offenderunt.

 

Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit; reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet. Eo L. Caesar adulescens venit, cuius pater Caesaris erat legatus

 

Re cognita Domitius ad Pompeium in Apuliam peritos regionum magno proposito praemio cum litteris mittit, qui petant atque orent, ut sibi subveniat: Caesarem duobus exercitibus et locorum angustiis facile intercludi posse frumentoque prohiberi.

 

Dum haec parat atque administrat, C. Fabium legatum cum legionibus III, quas Narbone circumque ea loca hiemandi causa disposuerat, in Hispaniam praemittit celeriterque saltus Pyrenaeos occupari iubet, qui eo tempore ab L. Afranio legato praesidiis tenebantur. Reliquas legiones, quae longius hiemabant, subsequi iubet. Fabius, ut erat imperatum, adhibita celeritate praesidium ex saltu deiecit magnisque itineribus ad exercitum Afrani contendit.

 

Caesar, qui milites adversariorum in castra per tempus colloquii venerant, summa diligentia conquiri et remitti iubet. Sed ex numero tribunorum militum centurionumque nonnulli sua voluntate apud eum remanserunt.
Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat.

 

Misso ad vesperum senatu omnes, qui sunt eius ordinis, a Pompeio evocantur. Laudat promptos Pompeius atque in posterum confirmat, segniores castigat atque incitat. Multi undique ex veteribus Pompei exercitibus spe praemiorum atque ordinum evocantur, multi ex duabus legionibus, quae sunt traditae a Caesare, arcessuntur.
His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit.

 

Erant eo tempore Athenis duae factiones, quarum una populi causam agebat, altera optimatium. In hac erat Phocion et Demetrius Phalereus. Harum utraque Macedonum patrociniis utebatur. Nam populares Polyperchonti favebant, optimates cum Cassandro sentiebant. 2 Interim a Polyperchonte Cassandrus Macedonia pulsus est.

 

Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum, Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam facere nequiuisset. Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua ponerent.

 

Antonius, amisso execitu, confugit ad Lepidum, qui Caesaris legatus fuerat et tum militum copias habebat. Mox Octavius, cum pacem cum Antonio faceret, Romam cum exercitu profectus est; senatum proscripsit et cum Antonio et Lepido rem publicam armis tenere coepit. PAU CANARIAS JUNIO 2001/02

 

Lucius Paulus Aemilianus consul, cum bellum gereret cum rege Persa, ut domum rediit, filiam suam Tertiam animadvertit tristem. <<Quid est, inquit, mea Tertia? Cur tristis est?>> <<Mi pater, inquit, Persa periit.>> Erat autem mortuus catellus ero nomine. Tum ille puellam complexus; <<Accipio, inquit, mea filia, omem.>> PAU CANARIAS JUNIO 2001/02

 

Si quieres ver obras completas de autores latinos, haz clic aquí.

Latiniando es un proyecto original de Manuel Ángel Arbelo Caballero

© LATINIANDO ® 2001-2007